- DINIA
- DINIAItem, Digna, Dina, Civitas Diniensium, Dienensium, Gall. Narbon. urbs, primum memorata Plin. l. 3. c. 4. hodie Digne sur la Bleone, urbs Sontionum, Baudt. Vales. Bodiontiorum olim velSentiorum: et priorum nomen videtur hodiequeve servare vicus Baions, seu Bodiontium, 5. a Dinia leucis provincialibus. In vett. Not. inter octo provinciae Alpium Maritim. civitates secundo loco ponitur, in Not. recentioribus sub Ebrodunensi Metrop. primus Coepiscopus Diniensis collocatur. In Provincia ad amnem Bledonam, vulgo Bleone, qui in Druentiam delabitur, sita est: divisa quondam in Civitatem, et Burgum, e quibus illa ad radicem montis, tres portas habet, tria suburbia, ac moenia quadratis ornata turribus: hic in convalle situs, quam Mardaricus fluviolus praeterlabitur, non procul a civitate Bledonam aucturus, vix 200. passibus civitate fuit minor, muris quoque suis, portisque tribus instrustus. Et nunc quoque in Burgo est maior Ecclesia B. Virgini sacra. Solebant etiam ibidem quotannis binae vetustissimae nundinae celebrari, quas Renatus Rex A. C. 1437. in civitatem transtulit. Nunc Burgus desertus vix, tres vicos reliquos habet. Urbs Dinia peste A. C. 1629. adeo oxhausta, ut ex incolarum milibus X. vix 1500. superessent, Burgus autem bello civili quater direprus est, inprimis A. C. 1562. et 1591. Distat 7. leuc. a Segusterone in Ort. et a confin. Deiphinatus, 9. a Regio in Bor. 3. a Sanitio, versus montes, Ep. sub Arch. Ebrodunensi. ex eius Episcopis piscopis Pentadius Concilio Agathensi, Hilarius Aurelianensi ac Arelatensi 5. Heraclius Parisiensi 4. et Matisconensi 1. ac 2. regnante Guntchramno, nepote Chlodovei Mag. interfuêre. Continet. Episcopatus Eclesias, quas vulgo Curas vocant, non amplius 27. Cellas seu Prioratus 12. hinc Glannatevâ et Sanitio, inde Segusterone et Ebroduno Dioeceseos eius fines prementibus. Ad urbem Diniam quatuor Monasteria sunt, virorum duo, puellarum totidem. Vide Hadr. Vales. Not. Gall. Thermis celebris est. Casp. Allemann. de hac urbe. Seb. Richard. et D. Loteret, de eadem. Ptol. l. 2. c. 10. Gassend. notit. Eccl. Diniens. Columb. Papyrius Masson. notit. Episc. Gall. Bouchaeus, hist. Prov. l. 4. c. 3. §. 2. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.